monumenta.ch > Plinius > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 34, 21
{XI} item L. Minucio praefecto annonae extra portam Trigeminam unciaria stipe conlata - nescio an primo honore tali a populo, antea enim a senatu erat -, praeclara res, ni frivolis coepisset initiis. namque et Atti Navi statua fuit ante curiam - basis eius conflagravit curia incensa P. Clodii funere -; fuit et Hermodori Ephesii in comitio, legum, quas decemviri scribebant, interpretis, publice dicata.